[215] EPISTOLA XV.

Reverendo ac Eximio Sacra Theologiae Professori

D. RUARDO TAPPER,

Decano Sancti Petri Lovanii, Domino suo observando.

Venerande Domine Decane; ostendi Serenissimae Reginae nostrae D. U. literas de delectu eorum, qui ex ordinibus mendicantium ad sacrum Concilium mitti poterunt. Majestas autem sua vestro judicio acquiescens, primo loco a vobis nominatos assumpsit, atque ad eos scripsit, ut se itineri parent, in eandem sententiam, quam literae quoque vobis directas continent. Ex Theologis autem vobis adjunxit, Magistros nostros, SONNIUM, HASSELT, & de TILETO. Canonistas autem duos necesse habemus ex Lovaniensi Academia assumere, cum conveniat ut ex iis, qui Tridentum mittentur aliqui sint, qui Universitatem ipsam Lovaniensem representent: cujus nomine decrevit Regina ex sedecim quatuor deputare. Duos videlicet Theologos & totidem Canonistas inter quos Dm. Vm. primum cupit tenere locum, adjuncto sibi vel HASSELT vel TILETO, prout vobis videbitur. Inter Canonistas autem D. DRUTIUS ac VULMARUS cum primis idonei videntur. Et quanquam illi videntur excusari velle, tamen cum Reginae sententia in ipsis assumendis persistat, nec alii sint qui perinde idonei habeantur, conveniatque omnino tales nomine Universitatis mitti, qui publicae de ea opinioni ac famae respondere possit, quaeso, ut vestras preces Reginas autoritati adjungatis, eisque persuadeatis, ne tale munus detrectent, poterunt interea pro lectionibus publicis aliqui substitui; nec ita diu vos abfore puto. Ac, si Concilium in longius tempus protrahatur, successores eis dari poterunt, qui ipsis redeuntibus in Concilii legatione surrogentur. Abbates duos delegit. S. Bertini & Furnensem, de duobus aliis adhuc Majestas sua deliberat. Abbati Parcensi quaestorium munus impositum est, ut si ab particularibus Provinciis earumque collectoribus pecunias recipiat, & cuique, quod ordinabitur, numeret mittatve. Et quoniam Praelati caeterique, qui in horum sumptuum contributionem consenserunt, tam cito pecuniam subministrare non poterunt, interpellavit opulentiores aliquot Abbates Regina, ut praefato Abbati Parcensi, aliquot millia mutuo dent, quae ex prima collecta ipsi restituentur, ne ob pecuniae & viatici defectum profectio delectorum retardetur. Iubet autem Caesar, ut ii cum primum poterunt itineri se accingant: quo cum Patribus Tridenti existentibus primae sessionis, quae mense Septembri erit, materiam praeparent. Quamobrem, Venerande Domine Decane, te etiam atque etiam rogo, ut te, quantocius huic itineri pares, caeterosque Lovanii agentes, ad idem incites. De pecunia Parcensis Abbas respondebit. Ordinati autem sunt singulis Theologis Canonistis & Mendicantibus tres Philippei in dies singulos. Quod si pro vectura librorum & aliarum rerum necessariarum aliqui adjici desiderabunt, ego lubenter apud Reginam intercessorem me praebebo. Licebit usque ad Alpes nostratibus curribus uti, eo ubi erit ventum alpina reperietis vehicula, quibus impedimenta imponere poteritis. Delegit quoque Regina Licentiatum quendam, qui Secretariatus ac Scribae munere apud vos fungatur, quem statuit praemittere, quo hospitia vobis Tridenti designetur; adjungemus quoque vobis nuncium publicum, qui in itinere securitati vestrae prospiciat. Curabo quoque diplomata expediri necessaria, & literas ad universale Consilium prout congruet, nec ex nostra parte aliquid desiderabitur: vos modo vobiscum statuite, & legationem tam sanctam communi studio promovete. Bene vale Domine cum primis observande. Ex Bruxella. V. Iulii, MDLI.

V. D. Deditiss. Servitor

VIGLIUS ZUICHEMUS.